PRODICUS Cous

PRODICUS Cous
PRODICUS Cous
Scholiast. in Aristoph. Nubes Chium fuisse perhibent, vide infra. Sophista, Praeceptor Euripidis, cuius quanta fuerit auctoritas, ex Xenophonte deprehendere licet; qui in Boeotia captus, vadem pro reditu dedit. In concilio Atheniensium magnam laudem adeptus est, quamquam voce graviore atque absonâ. Princeps recitavit orationem quinque drachmarum preciô acceptô, conatusque est in ea civitate, primatios ex quaque nobili familia adolescentes, sibi devincire, quorum hospitium usui sibi et voluptati foret. Philostratus. Addunt Scholia in Nubes, illum ob mollitiem pathicam male audisse. Suidus autem dicit, eum Chium fuisse, Georgiae ac Democriti temporibus, librumque edidisse, qui inscribitur Ω῟ραι, in quo finxit Herculem, virtuti pariter ac voluptati congressum, utrâque hunc ad se trahente, tandem a virtute persuasum, alteram sprevisse. Prodicus orationem ipsam, quae soluta erat, primus pedibus construxit, et commuunes locos tractavit, ut Pythagoras. Vide Xenoph. l. 2. Cicer. l. 1. Offic. Sil. Ital. l. 15. Quintil. l. 9. c. 1. Prodicus quoque Medicus fuit, auctore Pliniô, l. 29. c. 1. Aesculapii discipulus, Selybriae natus, qui medicinam instituit, quam latralepticen vocant. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”